Sign in

Marcus Tullius Cicero

-106 – -43

Stoicism

Roman statesman, orator, and philosopher who synthesised Greek philosophy for a Latin-speaking world. His letters, speeches, and works on rhetoric, friendship, and duty remain foundational texts of Western humanism.

Salus populi suprema lex esto.

De Legibus

Nam et qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste paret, videtur qui aliquando imperet dignus esse.

De Legibus

Quid enim foedius auaritia, quid immanius libidine, quid contemptius timiditate, quid abiectius tarditate et stultitia dici potest?

De Legibus

Est enim unum ius quo deuincta est hominum societas et quod lex constituit una, quae lex est recta ratio imperandi atque prohibendi. Quam qui ignorat, is est iniustus, siue est illa scripta uspiam siue nusquam.

De Legibus

Lex est summa ratio insita a natura, quae iubet ea, quae facienda sunt, prohibetque contraria.

De Legibus

cum vero id possis mutata velificatione assequi, stultum est eum tenere cum periculo cursum, quem ceperis, potius quam eo commutato quo velis tamen pervenire, sic,

Epistulae ad Familiares

Sic submissa voce agam tantum ut iudices audiant; neque enim desunt qui istos in me atque in optimum quemque incitent; quos ego, quo id facilius faciant, non adiuvabo.

Nonne, ut ignis in aquam conjectus, continuo restinguitur et refrigeratur, sic refervens falsum crimen in purissimam et castissimam vitam collatum, statim concidit et extinguitur?

non enim parum cognosse, sed in parum cognito stulte et diu perseverasse turpe est, propterea quod alterum communi hominum infirmitati alterum singulari cuiusque vitio est attributum.

Adsiduus usus uni rei deditus et ingenium et artem saepe vincit.

Una navis est iam bonorum omnium.

Si hortum in bibliotheca habes, deerit nihil.

Laudandum adulescentem, ornandum, tollendum.

Omnium rerum principia parva sunt.

Etiamne hoc adfirmare potes, Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio scilicet, quae finxerit vel, ut tuo verbo utar, quae fabricata sit hominem? Qualis ista fabrica est? ubi adhibita? quando? cur? quo modo?

quasi bonis et fortibus et magno animo praeditis ulla sit ad rem publicam adeundi causa iustior, quam ne pareant inprobis neve ab isdem lacerari rem publicam patiantur

Est quidem vera lex recta ratio naturae congruens, diffusa in omnes, constans, sempiterna, quae vocet ad officium iubendo, vetando a fraude deterreat; quae tamen neque probos frustra iubet aut vetat nec improbos iubendo aut vetando movet. Huic legi nec obrogari fas est neque derogari ex hac aliquid licet neque tota abrogari potest, nec vero aut per senatum aut per populum solvi hac lege possumus, neque est quaerendus explanator aut interpres eius alius, nec erit alia lex Romae, alia Athenis, alia nunc, alia posthac, sed et omnes gentes et omni tempore una lex et sempiterna et immutabilis continebit, unusque erit communis quasi magister et imperator omnium deus, ille legis huius inventor, disceptator, lator; cui qui non parebit, ipse se fugiet ac naturam hominis aspernatus hoc ipso luet maximas poenas, etiamsi cetera supplicia, quae putantur, effugerit.

At vero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis praesentium voluptatum deleniti atque corrupti, quos dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non provident, similique sunt in culpa, qui officia deserunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga. et harum quidem rerum facilis est et expedita distinctio. nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxime placeat, facere possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolor repellendus. temporibus autem quibusdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint et molestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tenetur a sapiente delectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores alias consequatur aut perferendis doloribus asperiores repellat.

Id quod est praestantissimum, maximeque optabile omnibus sanis et bonis et beatis, cum dignitate otium.

O di immortales! non intellegunt homines, quam magnum vectigal sit parsimonia.

Etenim, iudices, cum omnibus virtutibus me adfectum esse cupio, tum nihil est quod malim quam me et esse gratum et videri. Haec enim est una virtus non solum maxima sed etiam mater virtutum omnium reliquarum.

Nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit.

Quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis ut aliquid dicere possint argutius.

since our leading men think themselves in a seventh heaven, if there are bearded mullets in their fish-ponds that will come to hand for food, and neglect everything else, do not you think that I am doing no mean service if I secure that those who have the power, should not have the will, to do any harm?

They are such fools that they seem to expect that, though the Republic is lost, their fish-ponds will be safe.

Equidem ad pacem hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam iustissimum bellum cum civibus.

On Duties (De Officiis) 1.33 (translated by Walter Miller)

We should never take pleasure in causing pain to others, even to those who have wronged us, but rather strive to do good to all.